- VEHI per Urbes
- VEHI per Urbespompa Regalis. Virg. l. 6. Aen. v. 786.—— qualis Berecynthia materInvehitur curru Phrygias turrita per urbes.Idem de Salmoneo, l. eôd. v. 587.Per Graiûm populos, mediaeque per Elidos urbemIbat ovans, Divumque sibi poscebat honorem.Lucretius de eadem Deûm matre, l. 2. v. 624.—— magnas invecta per urbes.Vide quoque Claudianum, Nuptiis Honorii, Alios. Hinc Polynices, Argiae uxoris ambitionem, ob oculos velut ponendo spectaculum coronae duorum Regnorum receptae, et adorantis Reginam per utrumque invectam populi, scite palpat, apud papinium, l. 2. Theb. v. 362.—— geminas ibis Regina per urbes:ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadv. Papin. qui in eandem rem plura congessit, Adversar. l. 10. c. 9. et l. 147. c. 17. Quare aut Principis equô, uti de Mardochaeo, in libro Estherae, c. 6. v. 8. aut curru eôdem cum Principibus vehi, ingens honor, uti de Honorio, cum Theodosio patre Urbem invecto, docet Claudianus, Consul. Honorii 3. et supra vidimus, voce Currus. Sequebatur autem Principes sic invectos turba comitum τῷ φορείῳ παρεπομένων, ut loquitur Lucianus. Unde de Tiberio Suetonius, Adulationes adeo aversatus est, ut neminem Senatorum aut officii aut negotii causâ ad lecticam suam admiserit, c. 27. et paulo post, c. 30. Numquam curiam nisi solus intravit: lecticâ quondam introlatus aeger, removit comites. Contra Neronem Caesarem numquam minus mille carrucis iter fecisse, longô semper impedimentorum agmine incedente, ex eodem notum. Nec Principes solum, sed et alii sic vecti. Iuvenalis, Sat. 7. v. 141.Respicit haec primum, qui litigat, an tibi serviOcto, decem comites, an post te sella, togatiAnte pedes? —Lecticâ enim per urbem vehi, aetate iam Tiberii vulgata res fuit, et mediocribus etiam civibus usurpata, uti docet Casaubon. ad Suetonii loc. de matronis supra diximus passim, uti de Diis, voce Tensa; quos ventis vehi quoque Gentilibus creditum, infra dicemus. Idem in Episcopis Ecclesiae Romanae carpit Ammian. Marcellin- l. 27. ubi Valesii Notas vide. His oppositi, quos siccis vehiculis impositos, h. e. absque comitatu, ex ultimis oris, die noctuque iter facientes, Duces Consularesque viros, de quibus aliquid suspicaretur, ad se properare iussit, Maximinus apud Capitolin. c. 13. ad quem vide Notas Salmasii etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.